- MAGDEBURGUM vulgo MAGDEBURG
- MAGDEBURGUM, vulgo MAGDEBURGseu MEYDBURG, olim Parthenopolis, a Venere Parthenia, quae ibi celebrabatur, sic dicta, metropolis ac primaria est urbs Saxoniae in ferioris, sita ad Albim fluvium. Emporium fuit celebre, ubi Veneris simulacrum in curru stantis, cum tribus Gratiis, colebatur, unde nomen natum est loco, ut Parthenopolis, i. e. puellarum urbs diceretur, quod et Magdeburg, vox Germanicasonat. A Iohanne Capnione, viro doctissimo, Dincadum pyragum dictum. Aeneas Sylvius Magdeburgensem vocat et Viginopolim metropoliticam insignem urbem, inter Saxones, opibus et auctoritate memorabilem scribit. Ptol.μοένιων, si litera non est falsa, l. 2. hanc urbem dixit. Hanc civitatem Otto primus condidit, ductu eius coniugis Edithae reginae, Regis Edmundi Anglorum Filiae, quae et ibi sepulta est. Hac inclita urbs Imperatorum Pontisicumque sedes honesta, tres in partes dividitur, estque munita noenibus et propugnaculis, turribus quoque ac fossis excellens. Hinc frustra a Carolo V. Imperatore obsessa. Fr. Irenic. et Metel. Hodie in ditionem transiit Electoris Brandeburgici, cum itulo Ducatus, pace Monasteriensi, et reparatur utcumque, postquam A. C. 1631. ab Austriacis, Tilliô duce, qui abillo temporesemper infelix. expugnata, desolate et pene destructa est. 12. leuc. a Witteberga in Circium, 9. ab Halberstadia in Ortum. Quibusdam est Mesvium antiquorum, teste Petrô Appianô. Caput est regiunculae cognominis das Ertzbischthum vel Ertzstift Magdeburg vulgo, quae terminatur a Septentrione veteri Marchiâ Brandeburgicâ, uti media ab Ortu, a Meridie autem Principatu Anhaltino, et ditione Halberstadensi. Ex ea etiam pendet Halla Saxonica, licet intra limites Saxoniae. Alia oppida parvisunt momenti. Post obitum praesentis Administratoris, e domo Saxonica, iuris erit Brandeburgici, ut dictum. Archiepiscopatus enim fuit, a Carolo Magno institutus, post confectum bellum Saxonicum 33. annorum. Sedes Archiepiscop. primo in Styde, tum ad Wassersleev. tertio in Urese, tandem per Othonem I. A. C. 930. Magdeburgum translata, eiusque auspiciô in Primatum Germaniae evecta est. Praecedente saeculô Lutheri doctrinam Archiepiscopus cum ditione totâ est amplexus, Albert. Crantz. de Episcopatu Magdeburg. Andreas Wernerus, Chron. Magdeburg. Cluv. descript. Germania. De hac Itiner. l. 7.Nobile se nobis Madeburgum ostentat, et altasInsignes turres ac templa extendit in auras:Salve urbs pace potens, salve clarissima bello:Nomine Parthenopen referens, Lacedaemona factis.Ceterum Episcopatûs primum honore (quem a Carolo M. Styda parimo Lippensi Comite, post Angaria, a Witekindo; inde ab henrico Aucupe Wallersleva ut diximus, acceperat) ab Ottone M. quo Edithae coniugis desiderio satisfaceret, insignitae A. C. 930. deinMetropolitanâ dignitate, et in Misnensem, Mersburgensem, Cizensem, Havelbergensem et Brandeburgensem Episcopatus sacrâ iurisdictione, terris tandem principi congruis, auctae, Episcopi atque Archiepiscopi praefuêre, e variis, ut solet, Principum, Comitum, Baronum, Nobiliumque familiis lecti: donec praeteritô saeculô et hôc nostrô Albertus, Ioannes Albertus, Fridericus, Sigismundus, Ioachimus Fridericus, et denique Christianus Guilielmus, omnes Brandeburgicorum prosapiâ orti, unius fere domûs hereditatem eam estecerant; quorum postremô, a Ferdinando II. Imperat. ob partes Daniae Regis adversus ipsum susceptas desensasque proscriptô, atque a Collegio Sacro, sive Capitulo, ut vocant, ordine motô, Augustus, Ioannis Georgii Electoris Saxoniae fil. ademptâ isti dignitate, Collegiô postulante potitus est; multum renitente Ferdinandô, qui Archicpiscopatum istem, non Religioni minus Romanae, quam filio suo Loeopoldo Guilielmo, Pontisicis adsensu destinaverat. Et duravit lis, pluribus et maioribus causis in apertum cum Caesare bellum protrusa, ad annum usque C. 1635. quô confecta inter hunc et Electorem pax Pragensis tutam Augusto stabilemque eius possessionem reddidit; secutâ inde Westphalicâ pactione confirmatam: post Augusti tamen obitum, ad Electorem Brandeburgicum. Ducatûs titulo perpetuôque iure transituram, ut dictum. Tob. Pfanner de praecipuis Germaniae Princip. Gentibus, c. 4.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.